• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODEVICESIMUS

7.

Nam sicut te Manichaeus impiam docuit perversitatem, ut ex evangelio, quod haeresim tuam non impedit, hoc accipias, quod autem impedit, non accipias: sic nos apostolus docuit piam provisionem, ut quisquis nobis adnuntiaverit praeter id, quod accepimus, anathema sit. Unde christiani catholici et vos inter zizania numerant, quia dominus exposuit quid sit zizania: non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris, sed homines filios maligni, id est imitatores diabolicae falsitatis. Nec omnia temere credunt, et ideo Manichaeo ceterisque haereticis non utique credunt. Nec rationem ex hominibus damnant, sed quam vos dicitis esse rationem, errorem esse convincunt. Nec verum falsumque iudicare impium putant; ideo vestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam verissimam iudicant. p. 496,1 Nec bonum a contrario separare formidant, sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt; non gentem nescio quam tenebrarum adversum divina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae vere ampliorem formidinem intulit deo vestro quam infantibus maniae, quippe quem dicitis, ne sua membra illius impetu capta et vastata conspiciat, velum contra se posuisse. Proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi legis et prophetarum praecepta non servent, quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, et quaecumque ibi vel rebus gestis vel sacramentorum celebrationibus vel locutionum modis figurate prophetata sunt in Christo et ecclesia impleri cognoscunt. p. 496,14 Unde nec vanae superstitioni succumbimus nec illud evangelii capitulum falsum esse dicimus nec Christi discipulos nos negamus, quia ea ratione veritatis, quam pro meis viribus totiens exposui, non aliam legem nec alios prophetas quam eos, quos catholica tenet auctoritas, non venit solvere, sed adimplere.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung