• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS

1.

Faustus dixit: Accipis testamentum vetus? Si est mihi in eo hereditas, accipio ; si non est, non accipio. p. 268,10 Improbitas enim haec quidem nimia est usurpare tabulas, quae testentur exheredatum.

An ignoras testamentum vetus Chananaeorum terram repromittere, sed eam tamen Iudaeis, id est circumcisis et sacrificantibus et abstinentibus a porcina ac reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata observantibus et azymorum sollemnitatem ac reliqua huiusmodi, quae eius ipse testator eis observanda mandavit?

Quae quia christianorum placuere nemini – neque enim quisquam nostrorum ea custodit – dignum est, ut cum refusa hereditate reddamus et tabulas.

Haec ergo causa est, cur ego testamentum vetus abiciendum puto, nisi tu me prudentius aliquid doceas. p. 268,21

Secunda vero causa est, quod tam etiam misera eius et corporalis ac longe ab animae commodis hereditas est, ut post beatam illam novi testamenti pollicitationem, quae caelorum mihi regnum et vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidissem.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung