• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

14.

Verumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant venturam praenuntiari revelationem fidei, ex qua, licet adhuc operta et abscondita, munere tamen pietatis intellecta, etiam tunc ipsi vivebant, quia in hac vita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide vivit: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiativis sacramentis et rerum nondum impletarum figuris omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danihelemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra illius temporis sacramentum; p. 511,12 si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus, quia escas, quibus nunc christiani licite utuntur, attingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro baptismo Christi, pro eucharistia Christi, pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse christianus, cum illae fuerint promissiones rerum complendarum, haec sint indicia completarum? Quod enim adhuc promittitur ecclesiae, id est corpori Christi, et in manifestatione praedicatur et in ipso capite corporis salvatore, id est in ipso mediatore dei et hominum homine Christo Iesu, iam utique completum est. Quid enim promittitur nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc iam completum est in illa carne, quod verbum caro factum est et habitavit in nobis. Tunc ergo _et _occulta erat fides; nam eadem credebant eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum p. 511,27 et promissiva erant illa omnia sacramenta omnisque ritus ille sacrorum. Nunc autem revelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur, et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam completum est in exemplo per eum, qui legem et prophetas non venit solvere, sed adimplere.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung