• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

18.

Quid habent ergo isti, unde legi et prophetis calumnientur, quod eos Christus solvere venerit potius quam adimplere, quia christiani non observant, quae ibi praecepta sunt, cum ea sola non observent, per quae Christus promittebatur, et ideo non observent magis, quia eadem promissa iam Christus implevit, nec adhuc promittuntur, quia iam impleta sunt, eorumque promissiva signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adimplentis iam talibus imbutos invenerat? Numquid enim non observant christiani, quod in illa scriptura est: Audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est; non facies tibi idolum et cetera huiusmodi? Numquid non observant christiani, quod ibi dicitur: Non accipias nomen domini dei tui in vanum? Numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam veram requiem pertinet, non observant christiani? p. 517,14 Numquid honorem parentibus christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est? Numquid a fornicationibus aut homicidiis aut furtis aut falsis testimoniis, a concupiscenda uxore proximi ‹aut a concupiscenda re proximi› non se temperant christiani, quae omnia in illa lege conscripta sunt? Haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum; haec implentur per adiuvantem gratiam, illa per redditam veritatem, utraque per Christum et illam gratiam semper donantem, nunc etiam revelantem, et hanc veritatem tunc promittentem, nunc exhibentem, quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est. Denique ista, quae in recte vivente conscientia conservantur, fide per dilectionem operante complentur; illa vero, quae in promittente significatione versata sunt, rebus redditis transierunt. p. 518,1 Ita et ipsa non soluta, sed adimpleta sunt, quia ea non irrita nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy