31.
Denique – quod non temere dixerim – nescio utrum quisquam in illis libris invenit nomen regni caelorum, quod tam crebro nominat dominus. Dicitur quidem ibi: Diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. Et ipsa vita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret dominus etiam malis Iudaeis: Scrutamini scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: Non moriar, sed vivam et narrabo opera domini, et: Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem, et: Iustorum animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum, et paulo post: Illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; et in paucis vexati in multis bene disponentur, p. 534,19 et alio loco: Iusti autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum et cogitatio eorum apud altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini? Haec et alia multa sive apertissima sive subobscura inveniuntur illic testimonia vitae aeternae. Et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt prophetae. Unde pharisaei adversum Sadducaeos eam non credentes acerrime confligebant, quod non solum in actibus apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de adventu veri paracleti, quem promisit dominus, convincantur, evidenter apparet, verum etiam in evangelio, ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singulatim nupserat, cum in eius conubium alter alteri morienti succederet, cuiusnam eorum in resurrectione uxor esset futura. p. 535,6 Proinde testimoniis vitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa scriptura; sed hoc nomen, id est regnum caelorum, de nullo inde loco mihi occurrit. Hoc enim proprie pertinet ad revelationem novi testamenti, quia ea corpora, quae terrena fuerant, mutatione illa, quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia ac per hoc caelestia, in quibus possideamus regnum caelorum. Quod ori eius etiam nominandum servabatur, quem regem ad regendos et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos universus ille apparatus veteris instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, observationibus, festivitatibus omnibusque eloquiorum praeconiis et rebus gestis et rerum figuris parturiebat esse venturum. p. 535,18 Qui plenus gratia et veritate et ad praecepta facienda adiuvando per gratiam et promissa implenda curando per veritatem venit legem non solvere sed adimplere.