4.
Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter assumit, cum non considerares rituum diversitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. Sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. Sed nec vestrum quidem schisma si me dixeris, verum est, quamvis Christum venerer et colam, quia alio eum ritu colo et alia fide quam vos. Schisma vero aut nihil immutare debet ab eo, unde factum est, aut non multum, ut puta vos, qui desciscentes a gentibus p. 538,4 monarchiae opinionem primo vobiscum divulsistis, id est, ut omnia credatis ex deo; sacrificia vero eorum vertistis in agapes, idola in martyres, quos votis similibus colitis; defunctorum umbras vino placatis et dapibus, sollemnes gentium dies cum ipsis celebratis, ut Kalendas et solstitia, de vita certe mutastis nihil; estis sane schisma a matrice sua diversum nihil habens nisi conventum. Necnon et priores vestri Iudaei, segregati etiam ipsi a gentibus, sculpturas solum dimiserunt; templa vero et immolationes et aras et sacerdotia atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt ac multo superstitiosius quam gentes. De opinione vero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a paganis. Quare constat vos atque Iudaeos schismata esse gentilitatis, cuius fidem tenentes et ritus modice quamvis immutatos de sola conventuum divisione putatis vos esse sectas. p. 538,19 Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diversa sentimus, ita quidem oppositi‹s› invicem nobis, ut est veritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. Vos vero nec erroris secta estis nec veritatis, sed schisma tantum; nec ipsum veritatis saltem, sed erroris.