• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

8.

Vestrae auem vanitati quid placuit in sole ponere virtutem filii et in luna sapientiam? Cum enim in ipso patre filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius virtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna, cum per huiusmodi locos nisi corpora dividi separarique non possint? Quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. p. 542,23 At in ea ipsa falsitate atque fallacia quam incongrue, quam perverse sedem sapientiae minus lucere dicitis quam sedem virtutis, cum ad virtutem pertinere videatur operari et efficere, ad sapientiam vero docere et ostendere. Ac per hoc si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque invenissent ista figmenta verisimilitudinis nebulam hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui nihil putant esse, nisi quod corporale cogitaverint. Caloris enim violentia operatio est ad movendum, unde virtuti tribueretur, lucis autem clarus fulgor ad demonstrandum, unde hanc sapientiae darent. Cum vero lux longe in sole praecellat, quomodo ibi virtus, hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? O sacrilega ineptia! Et cum sit unus Christus dei virtus et dei sapientia, spiritus autem sanctus non ipse sit Christus, quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur spiritus sanctus? p. 543,9 Aerem quippe, quam sedem spiritui sancto vestra fabula tribuit, totam mundi fabricam implere perhibetis. Unde sol et luna circuitus suos peragentes semper cum illo sunt, a sole autem luna discedit et ad solem rursus accedit. Ita vobis auctoribus vel potius deceptoribus per dimidiam partem circuli recedit a virtute sapientia et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit; et cum ‹luna› plena est, tum longe est a virtute sapientia; tunc enim tam longo intervallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol vergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente. Ex quo fit, ut, quoniam infirmantur omnia, quae virtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. Si autem, quod veritas habet, et sapientia dei semper tantundem valet, et virtus dei semper tantundem sapit, p. 543,22 cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus intervallisque separetis, cum ipsas sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum et virtute ac sapientia ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter nec valere sapienter? Itane vero, detestanda et anathemanda stultitia, Christus per solem lunamque distentus, hic virtute habitans hic sapientia, nec hic ‹nec hic› perfectus et plenus, nec in sole sapiens nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum et masculis puellas? Haec legitis, haec creditis, haec docetis, ex hac fide doctrinaque vivitis, et miramini, quia sic abominamini! p. 544,7

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité