• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

10.

Itaque si propterea vos putatis tenere veritatem, quia et errori paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a vobis quam a paganis forte distamus, dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus est, et ideo reprehendatur, qui sanus est, quia vicinior est aegroto quam mortuo, aut si plerique pagani non velut aegri, sed velut mortui deputandi sunt, laudetur in sepulcro cinis informis, quia iam nec formam cadaveris tenet, et membra viva culpentur, quia cadaveri sunt similiora quam cineri, p. 547,3 sicut nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri paganorum quam favillae Manichaeorum. Quamquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum dividi soleant, ut, quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inveniatur, ubi ante non erat. Velut verbi gratia, si quis omnem carnem dividat in volatilia, et ea, quae volare non possunt, per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora quam avibus; pariter enim volare non possunt. Rursus si quis per aliam differentiam dividat, ut dicat alia esse rationalia, alia irrationalia, iam quadrupedes avibus sunt similiores quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. Hoc Faustus non cogitans ait: p. 547,15 Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diversa sentimus, videlicet quoniam dixerat eo maxime distare gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant addentes principium gentis tenebrarum. In hac differentia – quod fatendum est – plerique pagani nobiscum sentiunt. Sed non vidit, quia item, si quis ita dividat, ut dicat eorum, qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum deum colendum, aliis multos, per hanc differentiam et pagani a nobis remoti sunt, et isti cum paganis deputantur, nos autem cum Iudeaeis. Potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putare[t]. p.547,27 Hic forte dicatis, quod vos multos deos vestros ex una substantia perhibetis, quasi pagani multos suos non ex una asserant, quamvis diversa illis officia et opera et potestates attribuant, sicut etiam apud vos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum, alius desuper suspendit, alius subter portat, alius rotas ignium, ventorum et aquarum in imo versat, alius in caelo circumiens radiis suis etiam de cloacis membra dei vestri colligit. Et quis numerat omnia omnium deorum vestrorum officia fabulosa nulla veritate manifesta, nullis aenigmatis figurata? Porro si alius ita dividat omnes homines, ut alios esse dicat, qui credunt deum humana curare, alios, qui id omnino non credunt, p. 548,11 in hac parte et pagani nobiscum sentiunt et Iudaei et vos et omnes haeretici, qui quoquo modo christiani appellantur, in illa vero Epicurei reperiuntur et si qui alii sunt, qui ita senserunt. Parvane ista differentia est? Cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? An audebitis in hac differentia discedere a nobis, qui deum praedicamus humana curare, et esse cum Epicureis, qui hoc negant? Hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. Sic per alias et alias differentias nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, vicissim omnes nobiscum et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum nec nos cum aliquibus eorum. Quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret. p. 548,24

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité