12.
Verum ut ista omittamus, illa videamus, quae ita commemoravit bona in his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam, dulcedinem. Itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et nasci et crescere, gignere et ita perdurare potuerunt illa animalia, ut quibusdam eorum gravidis, sicut desipiunt, captis et in caelo colligatis nec saltem pleni temporis, sed abortivi fetus de tam excelso in terram cadentes et vivere potuerint et crescere et ista carnium quae nunc sunt innumerabilia genera propagare? p. 583,14 Aut copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et ventis, sed etiam in igni et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari, ut ex earum fructibus sui cuiusque generis animalia gignerentur et earum arborum feracitate nutrita atque pasta conservarentur, quorum saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur, maxime ubi nullus labor agriculturae nec intemperies esset aestatis et hiemis; neque enim sol ibi circuibat, ut alternantibus temporibus anni transcurrerent? Proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus elementum et alimentum sui generis, sicut gignendis affuerat, ita fetandis perpetuo suppetebat, et fructus numquam deesse faciebat, sicut videmus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si iugiter irrigentur. p.583,27 Magna ergo illic copia et eius habendae magna securitas; neque enim vel grando timebatur, ubi non erant luminis exactores, quos tonitrua commovere fabulamini.