13.
Dulces autem ac suaves si non haberent cibos suos, numquam eos appeterent, numquam eis corpora vegetarent. Ita enim se res habet, ut pro cuiusque corporis congruentia vel delectet esca vel offendat. Si delectat, dulcis aut suavis dicitur, si autem offendit, amara sive aspera sive aliqua insuavitate respuenda. p. 584,8 Nonne ipsi nos homines ita sumus, ut plerumque alter appetat alimentum, quod alter exhorreat, sive pro temperatione naturae sive pro usu consuetudinis sive pro affectione valetudinis? Quanto magis longe diversi generis corpora bestiarum possunt illud habere iucundum, quod nobis amarum est! An aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? Nam sicut nonnulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suavis oleaster. Sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid valeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur, quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritalia. Itaque in gente tenebrarum cum animal alicuius elementi eo vescebatur cibo, qui nascebatur in eius elemento, procul dubio suavitatem ipsa congruentia faciebat; si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis. p. 584,23 Quae offensio vel amaritudo vel asperitas vel insuavitas vel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena vi compagem corporis concordiamque dirumpat ac sic interimat aut vires auferat, etiam venenum vocatur, nonnisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est. Sicut panem, qui cottidiana esca nostra est, si accipiter sumat, exstinguitur, et nos, si helleborum, quo pecora pleraque vescuntur; cuius tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. Quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique venenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tamquam deus sit antidotum et hyle venenum, cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta sive adhibita vel prosit vel noceat. p. 585,9 Itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse venenum genti tenebrarum, cuius corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet; sed quia et lux ipsa capta, oppressa, corrupta est, invicem sibi venenum fuerunt.