• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

5.

Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus, quod habendae prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens cum pelice volutatus sit sub conscientia, quo sit inhonestius, uxoris; nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator idem avaritiae ac ventris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diversis temporibus memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus, quia erat pulcherrima, in concubitum venditavit; p. 594,15 nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus cum duabus filiabus suis in monte concubuit, qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis quam in monte flagravit inconcessae libidinis flamma; sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria erga Rebeccam coniugem suam, fingens et ipse eam sororem, quo per ipsam viveret turpiter; nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores earumque singulas famulas, quattuor uxorum maritus, tamquam hircus erraverit, ut esset cotidie inter quattuor scorta certamen, quaenam eum venientem de agro prior ad concubitum raperet, interdumque etiam mercedibus in noctem ab invicem conducerent eum; item quod Iudas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit post unius et alterius nuptias filii, deceptus, ut aiunt, prostitutionis habitu, in quem se transformaverat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium; p. 595,6 nec quod David post tot numero uxores mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit ipsumque perdiderit in bello; nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit et regum filias sine numero; nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit, cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium dei; sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit, quod spoliaverit Aegyptum, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit. p. 595,15 Haec, inquam, et horum similia, quae in diversis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est, sed aut scriptorum vestrorum ista commenta sunt falsa aut patrum crimina vera. Vos utrum vultis eligite! Nam nos aut hos aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus quam mendaces.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung