13.
Miratum sane Faustus deum nostrum dixit, quod scriptum non est nec omnino est consequens, ut cum aliquis vidit, quia bonum est, etiam miratus dicatur. Multa enim bona videntes non miramur, tamquam praeter opinionem ita sint, sed tantummodo approbamus, quod ita esse debuerit. Verumtamen ostendimus eis non in vetere testamento, cui malitiose calumniantur, sed in novo, quod ut imperitos fallant accipiunt, deum esse miratum. Christum enim fatentur deum et hanc in laqueo suo velut escam dulcissimam ponunt, qua Christo deditos capiant. Deus ergo miratus est, cum Christus miratus est. Sic enim scriptum est in evangelio, quod audita fide cuiusdam centurionis miratus est et ait discipulis suis: ‘Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel’. p. 600,16 Ecce nos ut potuimus, exposuimus vidit deus quia bonum est, et melius fortassis exponunt ista meliores; exponant et isti, quare sit miratus Iesus, quod antequam fieret, praesciebat, et antequam audiret, utique noverat. Quamquam enim plurimum intersit, utrum videat aliquis, quia bonum est, an etiam miretur, in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Iesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius centurionis ipse fecerat, qui est lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem _ (veniens ?)_in hunc mundum.