• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

15.

An forte, quae de novo testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque perversa privilegio illo suo diabolico, ut quicquid est in evangelio vel epistulis canonicis, quo adiuvari haeresim suam putent, id esse a Christo et apostolis dictum teneant atque suadeant, p. 603,22 quicquid autem ex eisdem codicibus adversus eos sonuerit, immissum ab infalsatoribus ore impudenti ac sacrilego non dubitent dicere? Cui furori eorum auctoritatem omnium librorum exstinguere atque abolere conanti iam supra, quantum suscepti operis ratio sinere videbatur, non pauca respondi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy