• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Liber primus

1.

Faustus quidam fuit, gente Afer civitate Milevitanus, eloquio suavis ingenio callidus, secta Manichaeus ac per hoc nefando errore perversus. p. 251, 6

Noveram ipse hominem, quemadmodum eum commemoravi in libris Confessionum mearum.

Hic quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem et catholicam veritatem.

Quod cum venisset in manus nostras lectumque esset a fratribus, desideraverunt et iure caritatis per quam eis servimus flagitaverunt, ut ei responderemus.

Hoc aggrediar nunc in nomine atque adiutorio domini et salvatoris nostri Iesu Christi, ut omnes qui haec legent intellegant, quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a domino gressus hominis dirigantur. p. 251,15

Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus occulta aequitate divinae misericoriae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi, deserti adiutorio dei, ad hoc velociter et pertinaciter currerent, ut a veritatis via longius aberrarent.

Commodum autem arbitror sub eius nomine verba eius ponere et sub meo responsionem meam.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité