• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

32.

Illud sane defendi non potest, si Abraham, sicut Faustus obiecit, minime credens deo, qui sibi iam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere voluit. Sed apertissime falsum est. Nondum hoc promiserat deus. Recenseant scripturae illius superiora, qui volunt. Invenient semini Abraham iam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam, p. 626,2 nondum tamen fuisse patefactum, quomodo illius seminis esset futura propagatio, utrum ex carne Abrahae, si de se ipse generaret, an ex voluntate, si aliquem forte adoptaret; deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia prorsus, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter aut fallere impudenter. Itaque Abraham cum sibi videret non nasci filios et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat, quod cum deo loquens ait de vernaculo suo: Hic heres meus erit, tamquam diceret: quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto comple, quod meo semini promisisti. Si enim semen cuiusque non appellaretur, nisi quod de eius carne nasceretur, nec nos appellaret apostolus semen Abrahae, qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione fidei semen eius facti sumus credentes in Christo, cuius caro ex illius carne propagata est. 626,17 Tunc ergo Abraham audivit a domino: Non hic erit heres tuus; sed qui exiet de utero tuo, ipse erit heres tuus*. Iam tunc adoptionis cogitatione sublata cum de se ipso semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia; quod illi deus occultare voluit, donec prius ex ancilla vetus testamentum figuraretur. Quid ergo mirum, si videns Abraham sterilem uxorem cupientem sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed coniugali potestati obtemperavit, credens hoc Saram ex dei nutu voluisse, qui iam ex se ipso illi heredem promiserat, sed ex qua femina non praedixerat? p. 627,1 Frustra igitur Faustus ad obiciendum hoc crimen insanus insiluit tamquam infidelem Abraham infideliter arguens. Cetera enim caecitate non credendi nec valuit intellegere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy