• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS

10.

Quid autem fallitis auditores vestros, qui cum suis uxoribus et filiis et familiis et domibus et agris uobis serviunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipiet evangelium? Sed quia eis non resurrectionem, sed revolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur et vita electorum vestrorum vivant, tam vana et inepta et sacrilega, quam vos vivitis, quando valde laudamini, aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres vel in aliquos alios cibos veniant, quos vos manducaturi estis, ut vestris ructatibus cito purgentur, merito eos a mandatis evangelicis alienatis. Sed et vos ipsos talia sentientes atque suadentes maxime inde separare debetis. Si enim haec vanitas ad fidem evangelicam pertineret, non debuit dicere dominus: Esurivi et dedistis mihi manducare, sed: Esuristis et manducastis me, aut: Esurivi et manducavi vos. . p. 283,14 Neque enim ex illo iam ministrationis merito secundum vestra deliramenta quisquam recipietur in regnum dei, quia manducare sanctis dedit, sed quia vel manducavit, quos anhelaret, vel manducatus est, a quibus anhelaretur in caelum. Nec illi dicerent : Domine, quando te vidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? , sed dicerent : Quando te vidimus esurientem et manducasti nos? Quibus ille non responderet: Cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, sed : Cum unus ex minimis meis vos manducavit, ego vos manducavi.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité