• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

50.

Hic vero ille, quem Faustus tamquam impudicum clausis vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae, non iustitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus, quam certe amplius diligebat et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat. Cum ergo iam die peracto in eius iret amplexus, quando inde averteretur, si talis esset, qualem Manichaei nihil intellegentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum intraret potius ad speciosam suam, quae illi noctem ipsam non solum coniugis more, verum etiam ordinis iure debebat? Utereturque potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir, et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo faciebat. p. 643,21 Coniugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur, sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro filiis concipiendis, ipse autem pro concubitus sui voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, ut plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur, ut delectationi carnali non subiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet quam quid ei deberetur, attendit; nec ad propriam voluptatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde consequens erat, ut ei redderet, quam pro se id accipere illa cui debebatur elegit. p. 644,5 Quo earum placito pactoque comperto cum repente atque inopinate a pulcherrima coniuge revocaretur et ad minus decoram vocaretur, non ira excanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit, sed maritus iustus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum iudicavit, quae sibi singillatim filios optabant, suae nihil minui, cui ambae pariebant, tamquam diceret: Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite, quaenam vestrum fiat mater; ego quid contendam, quando sive inde sive inde nascenti non erit alius pater? p. 644,17 Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem et in commixtione corporum coniugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis litteris et intellegeret et laudaret, nisi eius ingenium detestabili secta depravatum et quid reprehenderet quaereret et unam nuptialis conventionis honestatem, qua mares et feminae liberorum procreandorum causa copulantur, hoc crimen maximum deputaret.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy