• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

53.

Ad hoc valet, quod scriptum est: Concupisti sapientiam, serva mandata, et dominus praebet illam tibi, mandata utique ad iustitiam pertinentia, iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temptationum incerta versatur, ut pie credendo, quod nondum intellegit, etiam intellegentiae meritum consequatur. p. 647,18 Quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum: Concupisti sapientiam, serva mandata, et dominus praebet illam tibi, tantum et illud valere arbitror: Nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam vero intellegentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a fide incipiat et bonis moribus nitatur pervenire, quo tendit. p. 648,4 In eo quippe, quod versatur, virtus est laboriosa; in eo vero, quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est inquit credere, quod non mihi ostenditur manifestum? Aliquod verbum prome, quo videam rerum omnium principium! Id enim est, in quod maxime ac primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis. Cui respondeatur: Pulchrum est quidem, quod desideras, et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia, sed etiam laboriosa iustitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. p. 648,19 Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy