67.
Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat spiritus dei, quando correptus per prophetam dixit: peccavi, continuoque ad hoc unum verbum audire meruit, quod acceperit veniam? Ad quam rem nisi ad sempiternam salutem? Neque enim praetermissa est in illo secundum dei comminationem flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur et afflictus temporaliter probaretur. p. 663,16 Haud vero mediocre fidei robur fuit, aut parvum mitis et oboedientis animi indicium, cum audisset a propheta, quod sibi deus ignovisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter evenissent, non se dicere prophetae deceptum esse mendacio nec murmurare adversum deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiaverit. Intellegebat enim vir alte sanctus et non contra deum, sed ad deum levans animam suam, nisi dominus esset confitenti paenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata; pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, videbat erga se et manere veniam et non neglegi medicinam. Cur autem Saul per Samuhelem correptus, cum diceret etiam ipse: peccavi, non meruit audire, quod David, quod ei dominus ignovisset? p. 664,2 Num personarum acceptio est apud deum? Absit. Sed in simili voce, quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat, quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur exemplis nisi regnum caelorum intra nos esse et de intimis nostris deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur, non autem ut populus labiis eum honoret, cor autem eorum longe sit ab eo, neque iudicare aliter audeamus de hominibus, quorum interiora videre non possumus, quam deus, qui hoc potest et falli aut corrumpi non potest, cuius evidentissimam sententiam de David cum divinae scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda vel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? p. 664,14 Eis quippe divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura dixerunt, quae praesentia nunc videntur.