• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

70.

Ut interim omittam, quod, cum percussisset Aegyptium, quamquam illi deus non praeceperit, in persona tamen prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret, unde nunc non ago, p. 666,18 sed omnino tamquam nihil significaverint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis iniuriosum et improbum occidi. Verumtamen animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accomodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant, et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, validis vitibus habilem intellegunt, p. 667,3 et quem montem oleastris silvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant, sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a cive improbo iniuriam perpetientem non observato ordine potestatis inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. Ipse denique per angelum suum divinis Moysen vocibus evocavit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israhel, eumque miraculo visionis in rubo flammante et non ardente verbisque dominicis ad frugem oboedientiae praeparavit, qui etiam Saulum ecclesiam persequentem de caelo vocavit, prostravit, erexit, implevit, tamquam percussit, amputavit, inseruit, fecundavit. p. 667,15 Illa namque Pauli saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur ecclesiam, putans officium deo se facere, tamquam silvestre erat vitium, sed magnae feracitatis indicium. Hinc erat illud Petri, cum evaginato gladio volens defendere dominum aurem persecutoris abscidit, quod factum dominus satis minaciter cohibuit dicens: Reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet. Ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel iubente vel concedente in sanguinem alicuius armatur. Nam utique dominus iusserat, ut ferrum discipuli eius ferrent, sed non iusserat, ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius synagogae? p. 668,2 Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit, uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Resecandum hoc vitium vel eradicandum, sed tamen tam magnum cor tamquam terra frugibus, ita ferendis virtutibus excolendum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy