75.
Interest enim, quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant. Ordo tamen ille naturalis mortalium paci accomodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principem sit, exsequendi autem iussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. p. 673,15 Bellum autem, quod gerendum deo auctore suscipitur recte suscipi dubitare fas non est vel ad terrendam vel ad obterendam vel ad subiugandam mortalium superbiam, quando ne illud quidem, quod humana cupiditate geritur, non solum incorruptibili deo, sed nec sanctis eius obesse aliquid potest, quibus potius ad exercendam patientiam et ad humiliandam animam ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur. Neque enim habet in eos quisquam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper. Non est enim potestas nisi a deo sive iubente sive sinente. Cum ergo vir iustus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte possit illo iubente bellare civicae pacis ordinem servans – p. 673,26 cui quod iubetur vel non esse contra dei praeceptum certum est vel utrum sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi – quanto magis in administratione bellorum innocentissime deversatur, qui deo iubente belligerat, quem male aliquid iubere non posse nemo, qui ei servit, ignorat.