• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

83.

Sequitur, ut Iudae factum consideremus, quod cum sua nuru concubuit, quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum est, ne quemquam parvae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in scripturis sanctis quaedam non mala, sed bona futura significantur. p. 685,12 Servat enim ubique divina providentia virtutem bonitatis suae, ut, quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus dei – sicut in praecedenti sermone iam diximus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum – ita in scripturis propheticis non tantum bona hominum, verum etiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio, significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non peccantis opere, sed scribentis. Neque enim Iudas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret, sicut nec Iudas ille, qui dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur, quod ad eandem salutem hominum pertineret. p. 685,25 Porro si de tam malo opere Iudae illius tam bonum opus dominus fecit, ut eiusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum, si propheta eius, de quo ipse ait: De me enim ille scripsit, ex malo facto Iudae istius boni aliquid significavit, ut suo ministerio nos doceret? Ea quippe hominum facta sancto spiritu disponente atque inspirante collegit propheta narrator, quorum interpositio non vacaret a praesignatione rerum, quas intenderat prophetare. Ad significanda autem aliqua bona nihil interest, facta illa, quibus ea significantur, seu bona seu mala sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes et ex atramento candidos Gallos? Verumtamen, si non scripturam, sed picturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. p. 686,9 Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magis interest, bonane an mala sint, quae autem ad significandum scribuntur sive dicuntur, nihil refert, in moribus facientium quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei, de qua agitur, necessariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in evangelio, quantum ad eius noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat, ut iustus iniuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: Expedit, ut unus moriatur et non tota gens pereat,dictumque de illo est: Hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit, quia oportebat Iesum mori pro gente, p. 686,22 ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum bonum significavit; a se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem, quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Iudae factum sed etiam ad cetera valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité