86.
Iam Thamar habitum mutet: nam et commutans interpretatur Thamar. Sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat, non illius amaritudinis, in qua domino fel ministravit, sed illius, in qua Petrus amare flevit. p. 690,9 Nam et Iuda latine confessio est: Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera paenitentia praesignetur. Hac paenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Nam et ipse habitus meretricius confessio peccatorum est. Typum quippe iam ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Aenan vel Enaim, quod interpretatur fontes: Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrahae: illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: Populus, quem non cognovi, servivit mihi. p. 690,22 Accepit in occulto anulum, monile et virgam: vocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; et quos iustificavit, illos et glorificavit. Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici, - haedus exprobratio peccati -, per eundem Odollamitam tamquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum*. Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. p. 691,7 Post vero iam publicis signis anuli, monilis et virgae vicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam Iudas ipse gestabat, qui hodieque dicunt non hunc esse populum Christi nec habere nos semen Abrahae. Sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, iustificationis, glorificationis sine dubio confundentur et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutarer atque dissererem, quantum intentionem meam dominus adiuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia finiendi huius operis, quod plus quam vellem iam prolixum est, cura prohiberet.