• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS TERTIUS

3.

Nos vero quamvis de hac sententia nemo prorsus deiciat ex deo accipiendi filium dei, tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis credere, ex Iordane nobis erit factus Iesus dei filius quam natus ex utero mulieris. Quamquam nec ipse quidem ille, quem Maria peperit, si ullus erat, recte David filius appelletur, nisi eum constet ex patre Ioseph seminatum. Quod quia negatis, illud etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem esse David filium, quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad David et a David Ioseph adusque deducitur per omnes scilicet Hebraeorum patres, ex quo quia Iesus conceptus non est, ut legitur, nec filius erit David longeque demens est, qui quem sine coitu Ioseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse filium David. p. 709,25 Cum ergo ne ipse quidem, qui sit ex Maria genitus, David recte filius appellaretur, quia non sit natus ex Ioseph, quanto magis filius dei!

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung