• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS SEXTUS

1.

Faustus dixit: _Iesus si natus non est, quomodo mortuus est?_Hoc iam sane coniectura est; coniecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc nec aliunde quam de his, quae credere soletis, afferentes exempla; quae si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et vos. p. 728,18 Dicis ergo : Quomodo mortuus est Iesus, si homo non fuit? Et ego abs te requiro: Helias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo? An huic mortali praeter condicionem suam licuit ius immortalitatis invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? Et si Helias in aeternum vivit contra naturam, Iesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas, praesertim cum etiam hoc non solum de Helia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint immortales et ipsi rapti cum corporibus suis in caelum? p. 728,27 Quapropter si hoc argumento recte colligitur Iesum fuisse hominem, quia mortuus est, poterit eodem nihilominus argumento colligi et Heliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Heliam hominem, quamvis immortalis credatur; falsum aeque erit Iesum fuisse hominem, quamvis aestimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Iesus de morte et de immortalitate Helias; nam nec hic mortuus est nec ille non mortuus. Sed vos, quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. Quapropter si, quid naturae proprium sit, quaeritur, illa quidem nec immortalem mori vult nec non mori mortalem. Si vero potestatem in deo atque homine ad efficienda quae velint quaerimus, magis puto Iesum mori potuisse quam non mori Heliam; maior enim potestas in Iesu quam in Helia. p. 729,15 Et si tu impotentiorem contra naturae licentiam levas in caelum consecrasque perpetuitati naturae et condicionis eius oblitus, ego Iesum potuisse mori, si voluit, cur non concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse et non mortis figuram consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae condicionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité