• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODETRICESIMUS

5.

Sed rationem inquit profero, qua demonstrem scripturis illis non esse credendum. Certe non argumentaris! Et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua deo suo subvenit, ne ille regno privaretur, eiusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, violabilem, coinquinabilem, ut pars eius quaedam nec mundari valeat et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus nihilque apud se peccantem tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi supplicio puniatur. p. 742,23 Iste finis est omnium argumentationem fabularumque vestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore vestro, ut aliquando tam exsecrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. Sed ex ipsis inquit litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur. Cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum tamquam inconstantibus seseque impugnantibus testibus? p. 743,4 Sed hoc inquit eligo, quod consentaneum video veritati. Cui veritati? Fabulae scilicet tuae habenti in capite bellum dei, in medio contaminationem dei, in fine damnationem dei. Et nusquam inquit creditur litteris sibimet adversis atque contrariis. Sed ideo tibi hoc videtur, quia non intellegis; nam et quicquid protulisti, quod tale videretur, demonstratum est, quam non intellegas, et quicquid protuleris, demonstrabitur. Nulla ergo causa est, quare illis litteris tanta auctoritate praeditis non credamus; et plane ista maxima causa est, cur eos, qui aliud adnuntiant, anathememus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung