• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDETRICESIMUS

3.

Verumtamen quaero ab eis: si nostra contentio terminatur, cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? Cur [hoc] ipsi mortem non veram, sed imaginariam Christi affirmant, nativitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? p. 745,24 Si auctoritatis evangelicae pondere erubuerunt et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere, nativitatem quoque eius eadem evangelica testatur auctoritas. Etsi enim duo evangelistae ipsum partum Mariae narraverunt, nullus tamen evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Iesus. An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia generationes alias Matthaeus, alias Lucas exequitur, unde videntur non sibi convenire? Sed da hominem, qui non intellegat: putabit etiam in multis, quae ad Christi passionem pertinent evangelistas sibi non convenire; da vero, qui intellegat, et ubique conveniunt. An quia mortem simulare honestum est, nativitatem autem etiam simulare turpe est? p. 746,9 Cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari? Unde ergo mihi videtur nativitatem Christi nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare voluisse in consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy