4.
Absit autem, ut sit in membris sanctorum, etiam genitalibus, aliqua turpitudo! Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra, quae in promptu locata sunt. Sed videte, quid dicat apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque compage caritatem persuadet ecclesiae. Multo magis inquit quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae videntur viliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; sed deus temperavit corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore. p. 746,26 Illicitus itaque et temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus est turpis, non ipsa membra, quae non solum in excellenti integritate caelibes et virgines servant, sed ipsi coniugati sancti patres ac matres sic eis generationi tantummodo consulentes utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non libidini, sed rationi serviret. Quanto magis ergo in sancta virgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed divino tantum partui servierunt, merito plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus et confitendo quodammodo pareremus, etiam corporaliter servata integritate transfunderet. p. 747,10 Nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem, ut cui munus fecunditatis attulerat, decus virginitatis auferret. Haec veraciter, non fallaciter facta sunt; sed nova sunt, sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia magna, quia mira, quia divina et eo magis vera, certa, firmata. Et angeli inquit visi et locuti sunt, quamvis nati non fuerint, quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec videri nec loqui potuisse. Potuit, sed noluit; et hoc melius est, quod voluit. Hoc autem eum voluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate sicut deus vester faceret, sed omnia voluntate. Hoc vero eum fecisse ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed eius evangelio credimus.