4.
Aut si Moyses vobis et prophetae, cum escas diiudicant, dei legem sancire videntur et non daemoniorum, si Danihel in spiritu sancto observavit tres hebdomadas, si Ananias, Azarias et Misahel pueri divinae mentis instinctu oleribus uti maluerunt et leguminibus, si denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id faciunt, si quadragesima sine vino et carnibus non superstitiose a vobis, sed divina lege servatur: videte, quaeso, videte, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, [et prohibentes nubere,] quemadmodum nec illud, quod dicit etiam virgines dicare Christo daemoniorum esse doctrinas, p. 750,24 quod vos perinde sine consideratione legentes ut cetera ad nos subinde respicitis nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum doctrina captas notari et vos esse antistites daemoniorum, qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris, ut paene iam maior in ecclesiis omnibus virginum apud uos quam mulierum numerositas habeatur? Quid ergo non et vos iam desistitis a talibus inceptis? Quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi voluntas impletur, sed daemoniorum? Et tamen hoc nobis primo respondeatis velim, utrum omnino virgines facere doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi? Si per prohibitionem, nihil ad nos; nam et ipsi tam stultum iudicamus inhibere volentem quam nefas et impium satis nolentem cogere; p. 751,8 si vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc vestrum periculum, ipsi iam timeo apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium videatur, cum Theclam oppigneratam iam thalamo in amorem sermone suo perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso dicemus ac sanctimoniae totius auctore Iesu et huius ipsius professionis puellarum caelite sponso, qui in evangelio tria genera taxans spadonum, unum nativum, alterum facticium, tertium voluntarium, eis tamen palmam attribuit, qui se ipsos inquit spadones fecerunt propter regnum caelorum, significans virgines et pueros, qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate spadonum vice in eius ecclesia semper tamquam in domo regia conversentur? p. 751,21 Quid ergo? Et hoc vobis doctrina videtur esse daemoniorum et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? Mitto enim ceteros eiusdem domini nostri apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertum Veneris inter ceteros beatum Iohannem, qui per diversa possessionem boni istius inter virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt formam nobis atque adeo vobis ipsis faciundarum virginum relinquentes. p. 752,3 Sed hos quidem, ut dixi, praetereo, quia eos vos exclusistis ex canone facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat et verbo semper praetulisse nuptis innuptas et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? Quodsi haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus et ceteri ceteris adnuntiaverunt apostoli, cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam sit daemoniorum voluntas et doctrina etiam persuasio sanctimonii? Non ergo est interim, quod vos ‹solum› existimetis solis hortamentis virgines facere et non prohibitione nubendi; nobis enim quoque hoc ipsum insitum est. Et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum; dico autem hoc ipsum nubere. p. 752,18 Quapropter et nos hortamur quidem volentes, ut permaneant, non tamen cogimus invitos, ut accedant. Novimus enim, quantum voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere sit liberum Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos; sin quoquo genere virgines facere crimen est, rei estis et vos. Iam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video.