3.
Quapropter si quid de cetero in laesionem nostrae fidei de scripturis quaerentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium! Quemadmodum et illud, quod de Petro soletis afferre, tamquam idem viderit aliquando de caelo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes atque eo attonito et admirante vox audita sit dicens ad eum: Petre, quicquid in vase vides, macta et manduca! p. 758,21 Cui idem respondens: Domine, commune inquit et immundum non contingam. Et iterum vox ad eum: quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris. Quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam et non indifferentiam videatur significare ciborum, tamen, quia vobis et hoc ita intellegere placet, vescamini igitur necesse est passim beluis omnibus et echidnis et colubris ac reliquo omni genere serpentino iuxta orama Petri. Hactenus enim vere dicto audientes vos esse probabitis voci, quam fertur audisse. Et tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et prophetae damnati sunt, qui de his, quae sanctificaverit deus iuxta vocis huius sententiam, multa putaverint esse polluta.