1.
Faustus dixit:_ Si accipis evangelium, credere omnia debes, quae eodem scripta sunt._Quid enim tu, quia vetus accipis testamentum, idcircone credis omnia passim, quae in eodem scripta sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias, quae regem Iudaeis venturum significabant, quia ipsum putatis esse Iesum, et pauca quaedam disciplinae civilis praecepta communia, ut est: Non occides, non moechaberis, cetera praetermittitis et arbitramini esse non minus atque eadem, quae Paulus putavit stercora. Quid ergo peregrinum hoc aut quid mirum est, si et ego de testamento novo purissima quaeque legens et meae saluti convenientia ea praetermitto, quae a vestris maioribus inducta fallaciter et maiestatem ipsius et gratiam decolorant ?