• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS TERTIUS

1.

Faustus dixit: Scriptum est in evangelio: Quia multi venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. Vos ergo quare non accipitis patriarchas? (p.784,10) Absit nos quidem cuiquam invidere mortalium, quem deus forte miseratione respiciens sua de perditione umquam reduxerit ad salutem, sed hoc sane nos eius esse iam clementiae ponimus, qui misertus sit, non illius meriti, cuius fuisse negare non possis improbabilem vitam. Ac per hoc et Iudaeorum patres, Abraham scilicet et Isaac et Iacob – si est hoc pro certo de eisdem Christi testimonium, quod affertis – quamquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi, ut fere Moyses indicat eorum pronepos sive quis alius historiae huius conditor est, quae dicitur geneseos, qui eorum vitas nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit, sint tamen et ipsi iam in regno caelorum, sint in loco, quem nec crediderant umquam nec speraverant, ut fere ex eorum liquido libris apparet, dummodo tamen constet vobis etiam confitentibus longo intervallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se vitae merita coercebant, a Christo nostro domino liberatos, per eius scilicet mysticam passionem pervenire ad hoc ipsum potuisse, si pervenerunt, quod scriptum de eis est. p. 785,1 Neque enim quia et latronem quendam de cruce liberavit idem noster dominus et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso patris sui, quisquam inviderit aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. Sed tamen non idcirco dicemus et latronum vitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Iesus latroni indulgentiam dederit aut quia publicanis et meretricibus ignorit errata dixeritque, quod etiam praecederent ipsi ad regnum caelorum eos, qui se superbe gesserint. p. 785,10 In iniustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quandam Iudaeis accusantibus absolvit ipse praecipiens ei, ut iam peccare desineret. Quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit et Isaac et Iacob, ipsi gratias; decet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Sed hoc tamen mihi unum in opinione hac vestra molestum est, cur id de Iudaeorum tantum patribus sentiatis ac non de ceteris quoque patriarchis gentium, quod et ipsi senserint aliquando nostri liberatoris hanc gratiam, praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet ecclesia quam de semine Abraham, Isaac et Iacob. p. 785,21 Sed ais utique illos quidem idola coluisse, hos vero omnipotentem deum idcircoque solam ipsorum curam habuisse Iesum. Ita dei omnipotentis cultura in tartara retrudit et filii eget auxilio, qui coluit patrem! Sed videris! Consentiamus, inquam, hactenus in caelum reductos eos, non quia mererentur, sed quia vincat divina clementia vim peccatorum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung