5.
De vita autem patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi. Quibus non utique in morte correctis vel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent, et quod idem Abraham eiusdem diem videre concupiverit gavisusque fuerit, cum vidisset, et quod in eius sinum, id est nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum abstulerint angeli pauperem illum aerumnosum a divite superbiente contemptum. p. 790,16 Quid dicam de apostolo Paulo? An forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod, priusquam circumcideretur, credidit deo, et deputatum est illi ad iustitiam? Quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos, qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei vestigia sequamur.