6.
Sed quid vobis faciam, quos contra testimonia scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quicquid adversum vos inde prolatum fuerit, non esse dictum ab apostolo, sed a nescio quo falsario sub eius nomine scriptum esse dicere audeatis? Usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse scripturas apostolorum. p. 791,6 Infelices inimici animae uestrae! Quae umquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si evangelicae, si apostolicae non habebunt? De quo libro certum erit, cuius sit, si litterae, quas apostolorum dicit et tenet ecclesia ab ipsis apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum apostolorum sint, incertum est? Et hoc erit certum scripsisse apostolos, quod huic ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati longe post apostolos exsistentium? Quasi vero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt et ideo repudiata, quia vel his, quae ipsorum esse constaret, minime congruerunt vel eo tempore, quo illi scripserint, nequaquam innotescere et per ipsos vel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. p. 791,21 Nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati in auctoritatem a medicis non recepti sunt? Nec eos adiuvit nonnulla similitudo rerum atque verborum, quando, comparati eis, quos vere Hippocratis esse constaret, impares iudicati sunt, et quod ab eo tempore, quo et cetera scripta eius, non innotuerunt quod vere eius essent. Hos autem libros, quibus illi, qui de traverso proferuntur, comparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis? Unde – si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur – nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendavit, ut hinc dubitare dementis sit! p. 792,5 Platonis, Aristotelis, Varronis, Ciceronis aliorumque eiusmodi auctorum libros unde noverunt homines, quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? Multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adiuvandi studio sive discendi. Unde constat, quid cuius sit, nisi quia his temporibus, quibus ea quisque scripsit, quibus potuit insinuavit atque edidit et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros etiam usque ad nostra tempora pervenerunt, ita ut interrogati, cuius quisque liber sit, non haesitemus, quid respondere debeamus? Sed quid pergam in longe praeterita? Ecce istas litteras, quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus vitae huius nostrae vel illas quisquam Fausti esse vel has neget meas, unde convincitur, nisi quia illi, qui nunc ista noverunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus traiciunt? p. 792,21 Quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subversus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse apostolorum ecclesiam, tam fidam tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros traicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione servarent, cum hoc qualiumcumque hominum scriptis sive extra ecclesiam sive in ipsa ecclesia tanta facilitate proveniat?