2.
Augustinus respondit: Eadem saepe vana repetere istum non pudet, sed eadem saepe quamvis vera respondere me piget. Quisquis itaque etiam adversus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi: Cur tenes vetus testamentum, cuius praecepta non servas? respondeo servari a christianis etiam ex ipsis libris praecepta vitae agendae, praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. p. 311,7 Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie vetus dicitur testamentum : quamvis mihi aeterna speranda revelata sint, et illa tamen attestantia lego, quae in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Itaque si audistis, quid respondeamus Iudaeis, audite et quod obiciam Manichaeis !