• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SECUNDUS

1.

Faustus dixit: Accipis evangelium?
Et maxime.
Proinde ergo et natum accipis Christum?
Non ita est. p. 253,19 Neque enim sequitur, ut, si evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum.
Cur?
Quia evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari, in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit.

At vero genealogia adeo non est evangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam evangelium nominare.

Quid enim scripsit?Liber generationis Iesu Christi filii David. Non ergo Liber evangelii Iesu Christi sed Liber generationis, quippe ubi et stella inducitur, quae confirmat genesim, ut recte ‘genesidium’ hoc magis nuncupari possit quam evangelium.

Ac denique Marcus, qui generationem scribere non curavit, sed praedicationem tantum filii dei, quod est evangelium, vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, ut hinc satis abundeque appareat genealogiam non esse evangelium. p. 254,6

Namque et in ipso Matthaeo post inclusum Iohannem in carcerem tunc legitur Iesum coepisse praedicare evangelium regni.

Ergo quicquid ante hoc narratum est, genealogian esse constat, non evangelium.

Alioquin quid impediebat et Matthaeum ponere evangelium Iesu Christi filii dei, nisi quia improbum putavit genealogiam vocare evangelium?

Quapropter si iam tibi distinctum satis est quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse evangelium quam genealogian, scias me, ut dixi, accipere evangelium, id est praedicationem Christi.

De quo quicquid iam perrogare volueris, omissis generationibus quaere!

Aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia. Sed tu disce interrogare, quod primum est. Videris enim mihi nunc scire velle, non utrum evangelium accipiam, sed utrum generationes. p. 254,21

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy