• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDECIMUS

2.

Augustinus respondit: Hoc est, quod paulo ante dixi, quia ubi sic manifesta veritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis verbis sanctarum scripturarum exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium, quod prolatum est, falsum esse respondent. O vocem a veritate fugacem, in amentia pertinacem! Usque adeo invicta sunt, quae adversus vos de divinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud, quod dicatis nisi eos esse falsatos. p. 314,18 Quae auctoritas litterarum aperiri, qui sacer liber evolvi, quod documentum cuiuslibet scripturae ad convincendos errores exseri potest, si haec vox admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? Aliud est ipsos libros non accipere et nullo eorum vinculo detineri, quod pagani de omnibus libris nostris, quod Iudaei de novo testamento faciunt, quod denique nos ipsi de vestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, vel de his, qui appellantur apocryphi – non quod habendi sint in aliqua auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati de nescio quo secreto nescio quorum praesumptione prolati sunt -: aliud est ergo auctoritate aliquorum vel librorum vel hominum non teneri et aliud est dicere: iste quidem vir sanctus omnia vera scripsit et ista epistula ipsius est, sed in ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius, p. 315,6 ubi cum ex adverso audieris proba!, non confugias ad exemplaria veriora vel plurium codicum vel antiquorum vel linguae praecedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est, sed dicas: inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me. Tu es ergo regula veritatis? Quicquid contra te fuerit, non est verum? Quid, si alius simili insania, sed tamen qua tua duritia confringatur, exsistat et dicat: Immo illud, quod pro te sonat, falsum est, hoc autem, quod contra te est, verum est: quid acturus es, nisi forte alium librum prolaturus, ubi quicquid legeris, secundum tuam sententiam possit intellegi? p. 315,17 Hoc si feceris, non de aliqua eius particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem: falsus est! Quid ages? Quo te convertes? Quam libri a te prolati originem, quam vetustatem, quam seriem successionis testem citabis? Nam si hoc facere conaberis, et nihil valebis et videbis in hac re, quid ecclesiae catholicae valeat auctoritas, quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur. Itaque si de fide exemplarium quaestio verteretur, sicut in nonnullis, quae et paucae sunt et sacrarum litterarum studiosis notissimae sententiarum varietates, vel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeavit, nostra dubitatio diiudicaretur, vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus aut vetustiores recentioribus praeferrentur; p. 316,4 et si adhuc esset incerta varietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. Hoc modo quaerunt, qui, quod eos movet in scripturis sanctis tanta auctoritate firmatis, invenire volunt, ut habeant, unde instruantur, non unde rixentur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité