• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

13.

Et posuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui invenerit. Hoc revera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea sive sub paganis regibus sive sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; p. 342,10 et omnis imperator vel rex, qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit nec occidit, id est non efficit, ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae observationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inveniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari ‛commotio’, contra quod malum deus rogatur in psalmo: Ne dederis in motum pedes meos! et: manus peccatorum non moveant me! et: qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero; et: dominus a dextris est mihi, ne commovear, et innumerabilia talia; quod patiuntur omnes, qui exeunt a facie dei, id est a misericorida dilectionis eius. p. 342,22 Unde dicitur in quodam psalmo: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum; sed vide, quid sequitur: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. Unde intellegitur omnem animam participatione lucis dei, non per se ipsam, esse pulchram et decoram et virtute pollentem. Quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in tantam blasphemiam caderent putando se esse naturam et substantiam dei. Sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intellegunt. Nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se converterent, id est sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum, atque ita per gratiam dei eidem peccato dominarentur. Nunc vero et ipsi et omnes, qui diversis erroribus contumaces resistendo veritati exeunt a facie dei, sicut Cain, sicut Iudaei perditi, habitant in terra commotionis, id est in perturbatione carnali contra iucunditatem dei, hoc est contra Eden, quod interpretantur epulationem, ubi est plantatus paradisus. p. 343,11 Iam cetera pauca de multis breviterque perstringam, ne propositum operis huius et responsionis meae nimia longitudine sermonis impediam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy