I.
[I 4] Nunc ergo primum quaerimus quod sequitur. Nam secundo loco in illa distributione positum est utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus, sicut tunc oportuisse iudicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui; aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt mutantes atque vertentes in species quas vellent accomodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam sibi a creatore potentiam. Qua parte quaestionis quantum dominus dederit pertractata postremo erit videndum id quod institueramus inquirere, utrum filius et spiritus sanctus et antea mittebantur, et si ita est quid inter illam missionem et eam quam in evangelio legimus distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum vel filius factus est ex Maria virgine vel cum spiritus sanctus visibili specie sive in columba sive in igneis linguis apparuit.
[5] Sed fateor excedere vires intentionis meae utrum angeli manente spiritali sui corporis qualitate per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus quod sibi coaptatum quasi aliquam vestem mutent et vertant in quaslibet species corporales etiam ipsas veras sicut aqua vera in verum vinum conversa est a domino, an ipsa propria corpora sua transforment in quod voluerint accommodate ad id quod agunt. Sed quodlibet horum sit ad praesentem quaestionem non pertinet. Et quamvis haec quoniam homo sum nullo experimento possim comprehendere sicut angeli qui haec agunt, et magis ea norunt quam ego novi quatenus mutetur corpus meum in affectu voluntatis meae sive quod in me sive quod ex aliis expertus sum; quid horum tamen ex divinarum scripturarum auctoritatibus credam nunc non opus est dicere ne cogar probare et fiat sermo longior de re qua non indiget praesens quaestio.
[6] Illud nunc videndum est utrum angeli tunc agebant et illas corporum species apparentes oculis hominum et illas voces auribus insonantes cum ipsa sensibilis creatura ad nutum serviens conditoris in quod opus erat pro tempore, vertebatur sicut in libro sapientiae scriptum est: Creatura enim tibi factori deserviens extenditur in tormentum adversus iniustos, et lenior fit ad benefaciendum his, qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem horum quia te desiderabant. Pervenit enim potentia voluntatis dei per creaturam spiritalem usque ad effectus visibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Ubi enim non operatur quod vult dei omnipotentis sapientia quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter?
