• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate
Liber IV

XI.

[XI 14] Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus aggravatae etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent ut hi qui numquam talia viderunt narrata vix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari quibus vigilantes dormientesve decipiat vel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo vita ac moribus melior spectet nequissimos homines vel in fune ambulantes vel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo talia facere concupiscat nec eos propterea sibi praeponendos existimet, sic anima fidelis et pia non solum si videat, verum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sit praesertim in societate sanctorum qui per virtutem dei cui cuncta subiecta sunt et minime fallacia et multo maiora fecerunt sive homines sive angeli boni.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity Compare
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy