• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Trinitate
Liber IV

XIX.

[XIX 25] Ecce ad quod missus est filius dei; immo vero ecce quod est missum esse filium dei. Quaecumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam veritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. Sed testimonia quaedam venturum praenuntiaverunt; quaedam venisse testata sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quae parvis magna viderentur, non crederetur ut magnos faceret magnus qui ad parvos missus est parvus. Incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta quae in eius testimonium proruperunt. Sed tamen homines ut haec magna per eum facta parvi crederent illa parva tamquam magna tremuerunt.

[26] Cum ergo venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, usque adeo parvum ut factum, eo itaque missum quo factum. Si ergo maior mittit minorem, fatemur et nos factum minorem et in tantum minorem in quantum factum et in tantum factum in quantum missum. Misit enim filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia non solum priusquam factus mitteretur sed priusquam essent omnia, eundem mittenti confitemur aequalem quem dicimus missum minorem.

Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis qua eum mitti oportebat priusquam missus esset videri a patribus potuit cum eis angelica quaedam visa demonstrarentur, quando nec iam missus sicut aequalis est patri videbatur? Unde enim dicit Philippo a quo utique sicut a ceteris et ab ipsis a quibus crucifixus est in carne videbatur: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit vidit et patrem, nisi quia videbatur et non videbatur? Videbatur sicut missus factus erat; non videbatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit: Qui habet mandata mea et servat ea ipse est qui me diligit, et qui me diligit diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum cum esset manifestus ante oculos hominum, nisi quia carnem quod verbum in plenitudine temporis factum erat suscipiendae nostrae fidei porrigebat; ipsum autem verbum per quod omnia facta erant purgatae per fidem menti contemplandum in aeternitate servabat?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Trinitate
Übersetzungen dieses Werks
De la trinité vergleichen
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit vergleichen
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung