I.
[1] Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui uelit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum uel poetarum uel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae ueritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei reuincantur. [2] Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseuerauit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt: commemorantes et contestificantes in singula rationem et originem et traditionem et argumenta sententiarum, per quae recognosci possit nihil nos aut nouum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. [3] Sed ne suis quidem magistris alias probatissimis atque lectissimis fidem inclinauit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impugnunt. Tunc uani poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi duri, cum ueritatis fores pulsant. hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope Christianum pronuntiauerit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectauerit seu caerimonias despuens seu saeculum reuincens pro Christiano denotetur. [4] Iam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina peruersae felicitatis, cui in falso potius creditur quam in uero. Viderint, si qui de unico et solo deo pronuntiauerunt. Immo nihil omnino relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est neque omnes sciunt neque qui sciunt constare confidunt. Tanto abest, ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo uenit nisi iam Christianus. [5] Nouum testimonium aduoco, immo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione uulgatius, toto homine maius id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima; seu diuina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentieris: seu minime diuina, quoniam quidem mortalis, ut Epicuro soli uidetur, eo magis mentiri non debebis, seu de caelo exciperis seu de terra conciperis seu numeris seu atomis concinnaris seu cum corpore incipis seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. [6] Sed non eam te aduoco, quae scholis formata, bybliothecis exercitata, academiis et porticibus Atticis pasta sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello, qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de triuio, de textrino totam. [7] Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo quae tecum homini infers, quae aut ex temetipsa aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab extranea aduersus tuos, ut uel tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et inrideant, quae te nunc consciam detineant.