III.
[1] Enimuero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi non et probemus, qui ea solis de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi adsentator inludit. Ea et esse et abominationem sustinere execrationes tuae respondent. Daemonium uocas hominem aut immunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam nos daemoniis deputamus ad necessitatem odii inportunum. [2] Satanan denique in omni uexatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circumuentus, ut praeceptum dei excederet, et propter ea in mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis traducem fecit. [3] Sentis igitur perditorem tuum, et licet soli illum nouerint Christiani uel quaecumque apud dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.
