IV.
[1] Iam nunc quod ad necessariorem sententiam tuam spectet, quantum et ad ipsum statum tuum tendit, adfirmamus te manere post uitae dispunctionem et expectare diem iudicii proque meritis aut cruciatui destinari aut refrigerio, utroque sempiterno; quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam eiusdemque hominis materiam et memoriam reuersuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis sine carnis passionalis facultate, et nulla ratio sit iudicii sine ipsius exhibitione qui meruit iudicii passionem. [2] Ea opinio Christiana etsi honestior multo Pythagorica quae te non in bestias transfert, etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit, etsi Epicurea grauior, quae te ab interitu defendit, tamen propter suum nomen soli uanitati et stupori et, ut dicitur, praesumptioni deputatur. [3] Sed non erubescimus si tecum erit nostra praesumptio. Primo enim, cum alicuius defuncti recordaris, misellum uocas eum, non utique ut de bono uitae ereptum, sed ut poenae et iudicio iam adscriptum. [4] Ceterum alias "securos" uocas defunctos. Profiteris et uitae incommodum et mortis beneficium. Vocas porro securos, si quando extra portam cum obsoniis et matteis tibi potius parentans ad busta recedis aut a bustis dilutior redis. [5] At ego sobriam tuam sententiam exigo. Misellos uocas mortuos, cum de tuo loqueris, cum ab eis longe es. Nam in conuiuio eorum quasi praesentibus et conrecumbentibus sortem suam exprobrare non possis. Debes adulari propter quos laetius uiuis. Misellum ergo uocas qui nihil sentit? Quid, quod ut sentienti maledicis, cuius memoriam cum alicuius offensae morsu facis? Terram grauem inprecaris et cineri penes inferos tormentum. Aeque ex bona parte cui gratiam debes, ossibus et cineribus eius refrigerium comprecaris et ut "bene requiescat" apud inferos cupis. [6] Si nihil passionis est tibi post mortem, si nulla sensus perseuerantia, si denique nihil es ipsa ubi corpus reliquisti, cur mentiris in te, quasi aliquid ultra pati possis? Immo cur in totum times mortem, si nihil est tibi timendum post mortem, quia nec experiundum post mortem. [7] Nam etsi dici potest ideo mortem timeri non ut ultra quid minantem, sed ut commodum uitae amputantem, atquin cum et incommoda longe plura uitae pariter excedas, lucratione grauioris partis metum diluis nec iam timenda est amissio bonorum, quae altero bono id est incommodorum pace pensatur. Non est timendum quod nos liberat ab omni timendo. [8] Si times uita decedere, quia optimam nosti, certe mortem timere non debes, quam malam nescis. At cum times, scis malam. Non scires autem malam, quam nec timeres, si non scires aliquid esse post mortem quod eam malam faciat, ut timeas. [9] Omittamus nunc naturalem formam timendi mortem. Nemo timeat quod euadere non potest. Ex altera parte congredior laetioris spei post mortem. Nam omnibus fere ingenita est famae post mortem cupido. Longum est retexere Curtios et Regulos uel Graecos uiros, quorum innumerabilia elogia sunt contemptae mortis propter postumam famam. [10] Quis non hodie memoriae post mortem frequentandae ita studet ut uel litteraturae operibus uel simplici laude morum uel ipsorum sepulcrorum ambitione nomen suum seruet? Unde animae hodie affectare aliquid quod uelit post mortem et tantopere praeparare quae sit usura post obitum? Nihil utique de postero curaret, si nihil de postero sciret. [11] Sed forsitan de sensu post excessum tui certior sis quam de resurrectione quandoque, cuius nos praesumptores denotamur. Atquin hoc quoque ab anima praedicatur. Nam si de aliquo iam pridem defuncto tanquam de uiuo quis requirat, prae manu occurrit dicere, "Abiit iam et reuerti debet".
