5. Ex Vetere Testamento adversus [P. 1104]Judaeos.
Quid dicit Judaeus? Unus est nobis Deus, praeter ipsum non alium novimus. Illum vero quem dicitis Christum, patres nostri non Deum, sed hominem occiderunt. Nempe hoc est quod dixi: Utinam quomodo daemones judicem, sic homines agnoscerent salvatorem! Ecce daemones viderunt, et tremuerunt: homines viderunt, et occiderunt. Daemones confessi sunt: homines persecuti sunt. Quae infelicitas est et quanta miseria, imparem etiam daemonibus inveniri? Item homines credunt, daemones pereunt: homines salvantur, daemones puniuntur. Sed haec immutatio gratia est dexterae Excelsi 1? item, Ecce parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis 2? item, Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel 3? Dicit aliquis, Cum Manichaeo certare disposueras, non cum Judaeo. Contra Manichaeum nova tela sunt necessaria, non antiqua. Quare? Quia novum, non Vetus accipit Testamentum. [P. 1107] Sed mihi, qui contra utrosque suscepi certamen, undique arma sunt necessaria; maxime, quia ista nova ex veteribus fabricata sunt: ergo nec illa abjicienda, et ista portanda sunt. Diversis enim telis diversi concidunt adversarii. Ordo itaque iste servandus est, ut loquens de Evangelio, non sileam de Prophetis.