• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
Cyprian of Carthage (200-258)
De lapsis (PL)
()
Prooemium

I.

PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divina securitas nostra reparata est. In laetitiam mentes redeunt, et, tempestate pressurae ac nube discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, et beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, [Col. 0465C] quamvis agere gratias nostra vox nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico [Col. 0466A] licere potest ut non, qui Dominum toto corde et anima et virtute diligimus, benedictiones ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus votis omnium dies venit, et, post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus eluxit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy