• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) De lapsis De lapsis (PL)
pars principalis

X.

Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nascenti atque morienti non relinquenda quandoque patria et patrimonii sui facienda jactura est? Christus non relinquatur, salutis ac sedis aeternae jactura timeatur. [Col. 0473C] Clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite tangere. Exite de medio ejus, separamini, qui fertis vasa Domini 1. Et qui vasa sunt Domini ac templum Dei, ne immundum tangere et feralibus [Col. 0474A] cibis pollui violarique cogantur, non exeunt de medio nec recedunt! Alibi quoque vox auditur e coelo, praemonens quid Dei servos facere conveniat dicens: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum ejus et ne perstringaris plagis ejus 2, Qui exit et cedit, delicti particeps non fit; plagis vero et ipse perstringitur qui socius criminis invenitur. Et ideo Dominus in persecutione secedere et fugere mandavit, atque, ut id fieret, et docuit et fecit. Nam, cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem negat, sed tempus expectat: qui autem cum non secederet cecidit, negaturus remansit.


  1. Isa. LII, 11 ↩

  2. Apoc. XVIII, 4 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De lapsis (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Des Tombés vergleichen
On the Lapsed vergleichen
Über die Gefallenen (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung