• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
pars principalis

XI.

Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non [Col. 0474B] est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae velut compedes ligaverunt. Illa fuerunt remanentibus vincula, illae catenae quibus et virtus retardata est, et fides pressa, et mens vincta, et anima praeclusa, ut serpenti terram, secundum Dei sententiam, devoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent. Et idcirco Dominus, bonorum magister et praemonens in futurum: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me. 1. Si hoc divites facerent, per divitias suas non perirent; thesaurum in coelo reponentes, hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent. Esset in coelo [Col. 0474C] cor et animus et sensus, si thesaurus esset in coelo: nec vinci a saeculo posset qui unde vinceretur, in saeculo non haberet. Sequeretur Dominum solutus et liber, ut Apostoli et sub Apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt, qui, et rebus suis et parentibus [Col. 0475A] derelictis, individuis Christo nexibus adhaeserunt.


  1. Matth., XIX, 21 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy