• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) De lapsis De lapsis (PL)
pars principalis

XIV.

Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, [Col. 0477A] quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praevenit? Nec excusat oppressum necessitas criminis ubi crimen est voluntatis. Nec hoc ideo dico ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres ad precem satisfactionis instigem: nam, cum scriptum sit. Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum turbant 1, qui peccantem blandimentis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat; nec comprimit delicta ille, sed nutrit. At qui consiliis fortioribus redarguit simul atque instruit fratrem, promovet ad salutem. Quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo 2. Sic oportet et Dei sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere, sed remediis salutaribus [Col. 0477B] providere. Imperitus est medicus qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, et in altis recessibus viscerum virus inclusum dum servat exaggerat. Aperiendum vulnus est et secandum, et, putraminibus amputatis, medela fortiore curandum. Vociferetur et clamet licet et conqueratur aeger impatiens [Col. 0478A] per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit sanitatem.


  1. Isa. III, 12 ↩

  2. Apoc. III, 19 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De lapsis (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Des Tombés vergleichen
On the Lapsed vergleichen
Über die Gefallenen (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung