XV.
Emersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis; et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. Contra Evangelii vigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorumdam laxatur incautis communicatio, irrita et falsa pax, periculosa dantibus et nihil accipientibus profutura. Non quaerunt sanitatis patientiam, nec veram de satisfactione medicinam. Poenitentia de pectoribus excussa est, gravissimi extremique delicti memoria sublata est. Operiuntur morientium vulnera, et plaga lethalis altis et profundis visceribus infixa, dissimulato dolore, contegitur. A diaboli aris revertentes, [Col. 0478B] ad sanctum Domini sordidis et infectis nidore manibus accedunt. Mortiferos idolorum cibos adhuc pene ructantes, exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus et contagia funesta redolentibus, Domini corpus invadunt, quando occurrat Scriptura divina, et clamet et dicat: Omnis mundus manducabit carnem, [Col. 0479A] et anima quaecumque manducaverit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, et immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo 1. Apostolus item testetur et dicat: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum, non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum 2. Idem contumacibus et pervicacibus comminatur et denuntiat dicens: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini 3.